monumenta.ch > Cassiodorus > 2 > sectio > 78 > 9
Cassiodorus, Historia Eccl., 2, VIII.De Sabino Macedonianorum episcopo. <<<     >>> X.Quomodo Eusebius et Theogonius, dato poenitentiae libello, recepti sunt.

Cassiodorus, 2, CAPUT IX.De fide Nicaeni concilii.

1 Credimus in unum Deum, Patrem omnipotentem, omnium visibilium invisibiliumque factorem. Et in unum Dominum Iesum Christum, Filium Dei, natum ex Patre, unigenitum, hoc est, ex substantia Patris; Deum ex Deo, lumen ex lumine, Deum verum ex Deo vero, natum non factum, consubstantialem Patri, per quem omnia facta sunt, et quae in coelo, et quae in terra.
2 Qui propter nos homines, et propter nostram salutem descendit, et incarnatus et homo factus est, passus, et resurrexit tertia die, et ascendit in coelos, et venturus est iudicare vivos et mortuos. Et in Spiritum sanctum. Dicentes autem: Erat quando non erat; aut, non erat antequam fieret; aut, quia ex non exstantibus factus est; aut, ex altera substantia vel essentia dicentes esse; aut, creatum, aut convertibilem Filium Dei, hos tales anathematizat catholica et apostolica Ecclesia.
3 Hanc venerabilem fidem trecenti quidem decem et octo et agnoverunt et amplexi sunt; et, sicut ait Eusebius, consonantes et unanimes in scriptis explanaverunt. Quinque vero solummodo non receperunt, verbum consubstantialitatis reprehendentes, Eusebius Nicomediae praesul, Theogonius Nicaenus, Mares Chalcedonensis, Theonas Marmaricenus, Secundus Ptolemaidis, dicentes consubstantiale esse, quod ex aliquo est, aut ex partitione, aut ex decursione, aut ex plantatione.
4 Ex plantatione quidem, sicut ex radice germen; ex decursione vero, sicut paterni filii; ex partitione autem, sicut ex massa aurea annuli duo, vel tres. Secundum nullum autem horum, inquiunt, est Filius Dei. Propterea ergo dicebant in fide non esse consentiendum. Plurimum siquidem verbo consubstantialitatis derogantes praedicti viri, in Arii depositione subscribere noluerunt.
5 Ideoque synodus Arium et consectatores eius anathematizavit omnes: adiicientes neque accedere eum in Alexandriam. Praeceptumque principis repente eumdem Arium, et qui circa Eusebium, et Theogonium, et qui cum eis erant, exsilio deportavit. [SOCRATES, lib. I cap. 5. Edit. Christ. Vales. cap. 8, p. 22.]
Cassiodorus HOME

bav823.76 bav824.59 bnf1603.38

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik